Latin
Cap. CXXXI
Edward Wotton, De differentiis animalium 304
Unproofread scanNot analysed yet
Fel perdicum cum mellis ęquo pondere, contusis oculis inungitur: per se uero ad claritatem: Hippocratis (ut putant) authoritate adiicitur, quod in argentea pyxide obseruari iubent. Qua perdicum in uase aereo decocta cum melle, ulceribus oculorum &glaucomatis medentur. Sanguis perdicis oculorum ulceribus recentibus, &oculis cruore suffusis illinitur atque lusciosis. Currunt ut perdices rusticu Rusticula lae: de qua Martialis, Rustica sum perdix: quid refert? si sapor idem est: Rustica perdix Carior est perdix, sic sapit illa magis. Aliàs, si sapit. B Terrena quoque &pulueratrix attagena est, neque uolax multum: corpo Ατταγὴν, Attagena,