# De differentiis animalium 308.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 308.1 to 308.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/308.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/308.1

est: circa amnes enim & lacus uersatur. Fur nocturnus est: parum clare nam-E que interdiu uidet, sed noctu perspicax est. Sturnus quoque niger est, & 5 Sturnus. ψάρος. merulae magnitudine, sed colore uario est. Sturnorum generi proprium ψάρα. cateruatim uolare, & quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus. Hyeme abeunt & sturni simili modo atque merulae in uicina, propter hybernum pabulum, sed non aliter occultantur. Sturnorum oryzam solum pascentium stercus simile est crocodileę, quam uocant, eiusque loco uenditur. Collurio auicula similis est merulae, nisi quòd G Collurio. magnitudine sit pardali, mollicipitis, atque aliarum huiuscemodi. Vt in κολλούριον. merularum genere alia nigra tota est, alia uero candida: ita & suum haCoeruleus. bent colorem, coeruleus, chlorion, molliceps & pardalus. Coeruleus cyaκύανος. nósue auicula est colore tota coeruleo, quae maxime in Scyro colit, saxa a-F mans, urbanas commorationes odio prosequitur: his locis ubi magna hominum solitudo est, ut montium iugis, delectatur: magnitudine minor quàm merula, maior paulo quàm fringilla. pede magno est, scanditque saxa, rostro tenui & longo: crure breui similiter ut pipo est. Chlorion totus 7 Chlorion. Vireo, uel est luteus, coloris minime grati. hyeme hic non uidetur: sed aestiuo solstitio 8 uirio. uenit in conspectum. Discedit exortu arcturi syderis: magnitudine turturis Molliceps est. docilis & ad uitae munera ingeniosus notatur: sed male uolat. MolliΜαλακοκρα. ceps colore totus cinereo, grandi & cartilagineo capite est: magnitudine 9 νούς. paulo maior quàm turdus. Ore firmo, paruo, rotundo: ualet pedibus, sed pennae inualens est. Eodem in loco semper sibi statuit sedem, atque ibidem capitur: capitur autem maxime per noctuam. Pardalus auicula est colore G Pardalus. tota cinereo, magnitudine proxima superioribus, sed pennis ac pedibus bo nis. magna ex parte gregatim uolat, nec singularem hanc uideris: uocem frequentem nec grauem emittit. De fidipedibus quae grauiores sunt, & quae in auiariis aut fructus aut ganeae causa pasci solebant, quaeque iis quoquo modo cognata sunt, haec dicta sunto. 1 Quod uero sequitur in Aristotele, ἐφερῆς δὲ ποιοῦσιν ἀλλήλαις καὶ ἐχομένας, &c. ut equidem arbitror, de hirundinibus intelligitur, non de turdis: etiam si Plinius addit, pene contextim, scilicet hoc ipsum de turdis intelligens.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
