Latin
308.5 to 308.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 308.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
2 Non βαιὸς sed φαιὸς legit Theodorus. 3. In tectis, Graeci ἀσι τῶν κεραμῶν, id est in figlinis. 4. Est apud Aristotelem &αἰγοκέφαλος, id est capriceps, cui gula inferiore parte lata est. lienem non habet: fel uero adhaeret simul &uentri &iecinori. 5 Theodorus, Niger est, albis dis tinctus maculis. 6. Ita ex ueteri traductione Graeca lectio Aldina, &Theodorus, ita. Collurio eisdem quibus merula uescitur: magnitudo, &c. 7 Tenui, &uetus interpres, angusto habet. χαλεπὸν, fortasse λεπτὸν erat legendum. 8 Totus luteus, Theodorus, totus uiridans ex obscuro, χλωρὸς ὅλος. Hunc nonnulli marem esse arbitrantur in luetarum genere. 9 Et cartilagineo, χρνδρότυπος: uide ne sit locus hic corruptus apud Aristot. uetus certe interpres non habet, sed solum, caput habet magnum. De auibus carniuoris, &primo de aquilarum generibus. CXXXIII. Cap. IN auium genere quibus ungues adunci, prope dixerim omnes, carniuoIrae sunt, ut dictum est, ut genera aquilarum omnia, milui, accipitres: ueAquila, ἀεβς. scuntur tamen &glande in hoc genere pomisque nonnullae. Ex his aquilae A maximus honos, maxima &uis quoque: quocirca ossa iis natura tribuit du rissima crassissimaque, quibus &medullae minimum inest. Nidificant aquilae locis non planis, sed celsis: praecipue quidem arduis saxis &praecipitibus, sed arboribus etiam.