# De differentiis animalium 308.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 308.5 to 308.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/308.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/308.5

2 Non βαιὸς sed φαιὸς legit Theodorus. 3. In tectis, Graeci ἀσι τῶν κεραμῶν, id est in figlinis. 4. Est apud Aristotelem & αἰγοκέφαλος, id est capriceps, cui gula inferiore parte lata est. lienem non habet: fel uero adhaeret simul & uentri & iecinori. 5 Theodorus, Niger est, albis dis tinctus maculis. 6. Ita ex ueteri traductione Graeca lectio Aldina, & Theodorus, ita. Collurio eisdem quibus merula uescitur: magnitudo, &c. 7 Tenui, & uetus interpres, angusto habet. χαλεπὸν, fortasse λεπτὸν erat legendum. 8 Totus luteus, Theodorus, totus uiridans ex obscuro, χλωρὸς ὅλος. Hunc nonnulli marem esse arbitrantur in luetarum genere. 9 Et cartilagineo, χρνδρότυπος: uide ne sit locus hic corruptus apud Aristot. uetus certe interpres non habet, sed solum, caput habet magnum. De auibus carniuoris, & primo de aquilarum generibus. CXXXIII. Cap. IN auium genere quibus ungues adunci, prope dixerim omnes, carniuoIrae sunt, ut dictum est, ut genera aquilarum omnia, milui, accipitres: ueAquila, ἀεβς. scuntur tamen & glande in hoc genere pomisque nonnullae. Ex his aquilae A maximus honos, maxima & uis quoque: quocirca ossa iis natura tribuit du rissima crassissimaque, quibus & medullae minimum inest. Nidificant aquilae locis non planis, sed celsis: praecipue quidem arduis saxis & praecipitibus, sed arboribus etiam.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
