# De differentiis animalium 309

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/309

Incubant tricenis diebus: oua pariunt terna, sed pullos binos excludunt, ut ex uersu quem ad Musaeum referunt authorem constat: Excludit binos, edit terna, educat unum. Sed quanuis magna ex parte sic fiat, tamen & tres uisi aliquando sunt pulli: alterum nido in educando expellunt taedio nutriendi: quippe eo tempore ipsis cibum negauit natura, prospiciens ne omnium ferarum foetus ra perentur. Vngues quoque earum inuertuntur diebus iis: albescunt inedia pennae, ut merito suos oderint partus. Sed pullum eiectum ossifraga excipit & educat. Genera aquilarum non aeque omnia prolem fastidiunt: sed dif ficilior in alendo una cui nomen pygargo: benignior quę nigra est (melanaëtos dicta.) Alunt aquilae suos pullos donec potestas uolandi fiat: tum nido eos expellunt, post regione, quam ipsi genitores incolunt, tota exterminant, aemulos scilicet rapinae. Et alioqui unum par aquilarum magno ad populandum tractu ut satietur, indiget: unde fit ne suos pullos ullo pacto uicinos habere patiantur. Praedantur locis non suo nido propinquis, sed lon ge distantibus. A meridiano autem tempore operantur & uolant: prioribus horis diei donec impleantur hominum conuentu fora, ignaue sedent. Rapta non protinus ferunt, sed primo deponunt, expertaeque pondus, tunc demum abeunt. Venatur aquila etiam lepores, hinnulos, uulpes & reliqua quae uincere ualeat. Condunt reseruantque aquilae suo in nido quantum ci bi pullis supersit: quòd enim die quaque facultas uenandi non datur, fit interdum ne quod portent extrinsecus habeant. Viuit aquila tempore longo, quod diuturnitate nidi eiusdem declaratur. Senescentibus aquilis rostrum superius accrescit, incuruaturque subinde magis magisque, ut demum fame intereant, non senio nec aegritudine. Rhodus aquilam non habet. Aqui larum pennae mixtas reliquarum auium pennas deuorare feruntur. Dissidet aquila cum dracone: uescitur enim aquila anguibus: cum ardeola etiam pugnat: unguibus enim ualens aquila aggreditur: ardeola autem repugnan do emoritur. Sitta & trochilus cum aquila pugnant: sitta enim oua aquilae D frangit: aquila tum ob eam rem, tum etiam quòd carniuora est, aduersatur omnibus. Cum aquila etiam pugnat uultur & olor: uincitque eam saepius olor. Cymindis chalcisue cum aquila pugnat adeo acriter, ut saepius ambae implexae deferantur in terram, & uiuae à pastoribus capiantur. Aquilarum fel acre admodum est, atque corpora exest: coloreque spectatur aerugineo. Hoc, ut fertur, si una cum Attico melle inungatur, cui hebescunt oculi, plane uisum recreabit, reddetque oculos acutissimos. Lapis aëtites in aquilae repertus nido custodit partus contra omnes abortuum insidias Aquilarum plura sunt genera: unum quod pygargus ab albicante cauda di citur, ac si albicillam nomines. Versatur haec in capis, & lucis, & circa op pida, hinnularia à nonnullis uocata cognomine est: montes etiam syluamqu Plangus, uel Planciis, uel Clangus. Νηττοφόνο Anataria. Morphnos, uel morphna. Parcnus In lacus, alià. in latus. Μελαινάετος Pulla aquila, Fuluia. Λαγοφονος, Leporaria, Valeria. Percnopterus, Ὀρειπελάφος Ciconia mon tana. Γυπάντος. Halicetus. Haliactus. Γνησίος ἀντς. χρυγάετος,

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
