# De differentiis animalium 310

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/310

Stellaris aquila. Media magni tudine, inquis Plinius. suis freta uiribus petit. Reliqua genera raro plana & lucos adeunt. Haec ma E xime inter aquilas difficilem se praebet in foetu alendo. Alterum genus secundum magnitudine & ui, plangos nomine, νυτοφόνος etiam cognominatur, id est anataria, & morphnos: Homerus parcnon uocauit. Huic ui 4 ta circa lacus stagnaue, & saltus quoque & conualles. Phomonoe Apollinis dicta filia dentes ei esse prodidit, mutae alias carenti lingua: eandem nigerrimam, prominentiore cauda: consensit & Boëthus. Ingenium est ei testudines raptas frangere è sublimi iaciendo: quae sors interemit poëtam Aeschylum.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
