Latin
312.1 to 312.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 312.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc genus aquilarum hinnulos, lepores, grues, aues cortales uenatur: quin et tauros inuadit. Ex aquilarum genere una tantum quae louis appellatur carnes non attingit, sed ad uictum illi herba satis est Quod ex haliaeetis natum est, in ossifragis genus habet, ut dictum est: è qui bus uultures progenerantur minores: &ex iis magni, qui omnino non ge nerant. Ossifragam Graeci φυνην &εἰην dicunt: aquilis cognatum genus un cungue carniuorumque: eius magnitudo maior est quam aquilę: color ex cinere albicans. Parum haec oculis ualet: nubecula enim oculos habet laesos Probe &foetificat &uiuit: coenaegerula &benigna est. Nutricat bene suos pullos &aquilae: cum enim aquila suos nido eiecerit, haec recipit eos ac educat. Eiicit nanque suos aquila antequam uolandi tempus sit, adhuc parentis operam desiderantes, nec uolandi adeptos facultatem. Deiecti pulli uociferantur: sed ossifraga recipit eos benigne, &tuetur, &alit dum quantum satis sit adolescant. Ossifragi uenter paulatim epotus, calculos cum lotio pellere proditur. Vnum est ossifrago intestinum mirabili natura, omnia deuorata conficienti: huius partem extremam adalligatam prodesse contra colum constat. Vultures minores ex haliaeetis progenerantur, uti modo ximus. Vulturum nanque duo genera: alterum paruum &albicantius, alterum majus &coloris cinerei aut nigri. Vultur ut ferè grauiores, nisi procursu aut altiore tumulo immissum non euolat. Nidificat in excelsissimis rupibus: unde fit ut raro nidus &pulli uulturis cernantur: ideo etiam fuere qui putarent illos ex diuerso orbe nobis incognito aduolare falsò: C quanquam enim difficile nidum eius alitis uideris, tamen uisus aliquando est: neque certe locorum plurium incola auis haec est. Edit non plus quàm unum ouum, aut duo cum plurimum: &foetus saepe cernuntur fere bini. Vmbricius aruspex author est triduo ante aut biduo uolare eos, ubi cada uera futura sunt: &multi exercitum sequentes repente apparent. Cum aquila pugnat uultur: &inimici inter se sunt uultur &aesalo. Ex uolucribus in auxilio contra serpentes primum uultur est. Annotandum quoque minus uirium esse nigris. Pennarum ex his nidore, si urantur, fugari eas dicunt: uultures unguento fugantur, sed alios appetunt odores.