# De differentiis animalium 314-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/314-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/314-2

ceu lineis. Fel habet accipiter iecori simul & intestino adhaerens. Lien illi us queadeo exiguus, ut propemodum sensum effugiat: & uentriculus quoque feruentior: & quanuis uorax sit, auium tamen quas ceperit, cor nunquam comedit. Nidulatur locis arduis & saxosis: & uicenis diebus incubat. Accipitres tutius Massilię humi foetificant, nec alibi nascuntur illis assueti gentibus. In Thraciae parte homines atque accipitres societate quadam aucupantur: hi ex syluis frutetisue & arundinetis excitant aues: illi superuolantes deprimunt: rursus captas, aucupes diuidunt cum illis. Accipiter Aegyptius mansuetior est quàm sint alij. Accipiter decoctus in rosaceo efficacissimus ad inunctiones omnium oculi uitiorum putatur: item fimi eius cinis cum Attico melle. Genera non pauciora quàm decem esse accipitrum aliqui prodiderunt. Plinius accipitrum genera inquit, XVI inuenimus. Differunt autem, quòd alij columbam humi considentem feriunt rapiuntque, uolantem non appetunt: alij super arborem aut tale quid conscendentem uenantur: sin humi est aut uolat, non inuadunt: alij neque humi neque in sublimi manentem aggrediuntur, sed uolantem capere conantur. Fertur etiam à columbis quodque accipitrum genus cognosci: itaque cum accipiter prouolat, si sublimipeta est, manent quo constiterint loco: sed si humipeta qui prouo lat, est, non manent, sed continuo auolant contra naturam eius auxiliantes sibi. Accipitrum genus primum uiribusque ualentissimum triorchis à nu 2 mero testium nuncupatus: buteonem hunc appellant Romani: miluo aequi. H paratur magnitudine, semperque cernitur, uti Aristoteles author est. Buteo 3 hostis est ranae rubetae & angui: rapit enim eos atque exedit. In Balcaribus in honore mensarum est. Secundum genus aesalona Graeci uocant, qui 4 (si Plinio credimus) omni tempore apparet: caeteri hyeme abeunt. Aesalo & uultur inuicem inimici sunt. Et uulpi quoque hostis aesalo est: ferit enim, pilosque eius euellit, occiditque catulos, ut qui uncos habeat ungues: contra coruus (ut qui uulpi amicus est) pugnat cum aesalone: unde fit ut uulpi, cum ab aesalone percutitur, auxilietur coruus. Tertium circus, claudum altero pede: cui cum uulpe quoque inimicitiae sunt, & propter communem uictum Auictum: (carne enim uiuunt) uulpem inuadit & uulnerat.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
