# De differentiis animalium 315

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/315

Ex ferociorum accipitrum numero circus est: & gallinarum domesticarum quoque pullis insidiatur. Et alia accipitrum genera sunt, asterias, id est stellaris, & per nes, & palumbarius siue φασσοφόνος φαβοτυπόsue, qui in ferociorum accipitrum numero censetur. Subuteones uel ἀποφιόρχαι appellantur accipitres, qu 5 latiores sunt: alij perci, & συιζίαι uel fringillarij: alij λεῖον, id est leues: & φρανο λόγοι, id est rubetarij: hi abunde uiuunt, & propter humum uolitant. Chal cis raro apparet, rarus etiam in syluis: montes etenim incolit. nigro colore est, magnitudine accipitris, quem palumbarium nominant, forma longa ac tenui, lones cymindem eam appellant: cuius Homerus etiam meminit in Iliade, cum dicit, Chalcida dij perhibent, homines dixere cymindem. 6 Nocturnus accipiter est. Sunt qui hanc auem non aliam esse quàm ptyngem uelint. Interdiu minus apparet, quia clare non uidet, sed noctu uenatur mo re aquilae. Et pugnat uero cum aquila adeo acriter, ut saepius ambae implexae deferantur in terram, & uiuae à pastoribus capiantur. Parit haec oua duo, & in saxis speluncisque nidulatur. Genus accipitris tinnunculum uocant rustici, qui fere in aedificiis nidos facit. Columbas defendit hic, terrentque cae teros accipitres naturali potentia, in tantum ut uisum uocemque eius fugiant. Hac de causa praecipuus columbis amor eorum. Feruntque si in quatuor angulis defodiantur in ollis nouis oblitis, non mutare sedem columbas: uel uti narrat Columella, eius pulli singuli fictilibus ollis conduntur, C stipantiaque opercula superponuntur, & gypso lita uasa in angulis columbarij su spenduntur: quę res auibus amorem loci sic conciliat, ne unquam de serant, multiuaga alioquin aue. Sunt qui Cenchrin tinnunculum uocant: & accipitrum quoque generis hanc Graeci faciunt. Ventriculus illi minime carnosus, sed ingluuiei similis. Plurima in adunco genere parit: cum omnes quibus ungues adunci, parcius generant. huius quatuor reperti sunt pulli, sed plures etiam posse procreari apertum est. Rubrum est eius ouum modo minij. sola fere aduncarum bibit. Cenchridis simum albugines extenuat. Milui ex accipitrum genere magnitudine differunt. Rapacissima & famelica semper ales atque carniuora. Ventriculum habet miluus calidum & lienem exiguum. fel quoque habet iecori simul & intestino adhaerens. D Videntur milui artem gubernandi docuisse caudae flexibus, in caelo monstrante natura, quod opus esset in profundo. Qua pariunt milui bina magna ex parte, interdum terna: totidemque excludunt. uicenis diebus incu bant. Hybernis mensibus latent paucis quibusdam diebus: non tamen ante hirundinem abeunt. Traduntur autem & solstitiis affici podagra. Miluus cum coruo pugnat: eripit enim miluus à coruo quicquid tenet, ut qui & unguibus sit praestantior & uolatu. Piphex, harpa & miluus amici sunt. Laudatur milui iecur ad oculorum uitia: sed miluorum bilis acris admodum est, atque erodit. Colore quoque eruginoso spectatur, & nonnunquam atro. In Aegypto auem colunt incolae, quem accipitrem uocant: qui nec nostris simile quicquam habet, nec Aegyptiis: sed & magnitudine excellit, & ua Asterias, stellaris. Pernes. Palumbarius, φασσοφόνος φαβοτυπός. Subuteo, eoτριόρχος.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
