Latin
Cap. CXXXVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 318
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXXXVI. Octurnarum etiam auium nonnullae aduncis unguibus sunt: hae inB N terdiu nequeunt cernere, &noctu uenando cibum sibi acquirunt. ue rum non tota nocte id faciunt, sed uespertino &matutino. Venantur autem mures, lacertos, sphondilas, parnopas, &huiusmodi alias quasdam bestioIlas: λλαυκώδεις graece dicuntur, id est noctuae speciem habentes: quae etiam su periore palpebra conniuent. Noctuam caeterae aues omnes die circunue lant, quod mirari uocatur, aduolantesque percutiunt: quapropter aucupes ea constituta, auicularum genera multa &uaria capiunt. In genere adunco noctua est. Gulam habet parte inferiore paulo latiorem: &appendices pau cas quasdam infra quà definit intestinum. Lienem adeo exiguum, ut propemodum sensum effugiat. Diebus quibusdam paucis latitat hyeme. Noctuas sexagenis diebus hyemis cubare &nouem uoces habere tradit Nigi C dius. Harum genus in Creta insula non est: etiam si qua inuecta sit, moritur Dissidet cornix cum noctua: cornix enim meridie oua surripiens noctuae absumit, cum non clare interdiu noctua uideat: noctua contrà oua cornicis noctu exedit: estque altera interdiu, altera noctu potentior: item noctua cum orchilo: nam is quoque oua exedit noctuae. Noctua apibus contraria, &uespis crabronibusque, &sanguisugis. Noctuarum contra aues solers di micatio: maiore circundante multitudine, resupinae pedibus repugnant, collectaeque in arctum, rostro &unguibus totae teguntur. Auxiliatur accipiter collegio quodam naturae, bellumque partitur. Noctuas ferunt à cauda de ouo exire, sicuti &bubonem &trogonem, quoniam pondere capitum peruersa oua posteriorem partem corporum fouendam matri applicent 3 Noctua imbre garrula serenitatem, sereno tempestatem enuntiat. Ebriosi D oua noctuae per triduum data in uino, taedium eius adducunt. Noctuarum genus maximum asio est, quibus pluma aurium modo micat. Huius felle re centi glaucomata emendari dicunt. Nocturna auis &bubo est, &uncos un gues habet. Plumas habet uelut aures. deserta incolit, nec tantum desolata, sed dira etiam &inaccessa. Noctis monstrum, nec cantu aliquo uocali, sed gemitu. itaque in urbibus aut omnino in luce uisus, dirum ostensum est. Priuatorum domibus insidentem plurimis scio non fuisse feralem, inquit Plinius: uolat nunquam quò libet, sed transuersus aufertur. Bubonis pedes usti cum plumbagine herba, contra serpentes auxiliari feruntur. Eiusdem ouo ad capillos remedia demonstrant. Quis autem, quaeso, ouum bu Ascalaphus. Bubo. Ascalaphus. Byas. Bubo. Ἐλεός, aluco Αιγωλιός, Vlula. Colaris. Scops, ὁ σκώψ. κώψ. Αισκὼπες. Perennes scopes. Nycticorax. Apud nos, id est in Creta. bonis uidere potuit, cum tam ipsam auem uidisse prodigium sit. Ascalaphum E fabulantur in bubonem uersum. De quo ita cecinit Ouidius, Ingemuit regina Erebi, testemque prophanum Fecit auem: sparsumque caput phlegetontide lympha In rostrum, &plumas, &grandia lumina uertit. Ille sibi ablatus fuluis amicitur ab alis: In caput crescit: longosque reflectitur ungues, Vixque mouet natas per inertia brachia pennas: Foedaque fit uolucris uenturi nuntia luctus Ignauus bubo, dirum mortalibus omen. Ascalaphus appendices quasdam paucas habet, ut noctua, adnatas infrà quâ