# De differentiis animalium 322

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/322

τὸ, infra. Plinius, Nidificant in scopulis. benti colore, qui chelidonii uocantur, magicis narrati artibus inueniuntur. E Hirundinum caro recens concerpta auxiliatur contra serpentes. Vua & fau cium dolor anginaue mitigatur hirundinum cinere cum melle illito: sic & 3 tonsillis succurritur & affectibus omnibus qui in gutture, aut columella, aut ore contigerint: nonnulli & ad uisus claritatem eo usi sunt. Anginis citis sime succurritur cinere hirundinis ex aqua calida poto. Sed efficaciores ad omnia, quae ex hirundinibus monstrantur, pulli syluestrium: figura nidorum eos deprehendit, multo tamen efficacissimi ripariarum pulli.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
