Latin
324.4 to 324.5
Edward Wotton, De differentiis animalium 324.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Generat coruus ante solstitium: oua uero non modo bina, ut aliqui uolunt, parit, uerum etiam plura, quaterna scilicet quinaue. Incubat autem uiginti diebus, &pulD los cum iam potestas uolandi est, primum nido eiicit: deinde robustos iam regione tota expellit fugantque longius. Itaque paruis in uicis locisque arctioribus, &ubi non satis cibi pluribus sit, non plus bina coniugia sunt. Circa Cranonem quidem Thessaliae singula perpetuo, authores sunt Callimachus &Theopompus. Genitores etenim abeunt ipsi, &compares ibi relinquentes, soboli loco cedunt. Coruus tauro &asino aduersarius est: quippe qui aduolans feriat, &eorum oculos laceret. Miluus cum coruo pu gnat: cripit enim miluus à coruo quicquid tenet. Coruus uulpi amicus est: pugnat enim cum aesalone: unde fit ut huic, cum ab illo percutitur, auxilie 2tur. Aegrescunt corui sexagenis diebus, siti maxime antequam fici coquantur autumno. Praedicunt corui singultu quodam latrantes seque concutientes, si continuabunt, uentos: si uero carptim uocem resorbebunt, uentosum E imbrem. Et ut Lucretius cecinit,