# De differentiis animalium 324.4-5

Edward Wotton, De differentiis animalium, 324.4 to 324.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/324.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/324.4

Generat coruus ante solstitium: oua uero non modo bina, ut aliqui uolunt, parit, uerum etiam plura, quaterna scilicet quinaue. Incubat autem uiginti diebus, & pulD los cum iam potestas uolandi est, primum nido eiicit: deinde robustos iam regione tota expellit fugantque longius. Itaque paruis in uicis locisque arctioribus, & ubi non satis cibi pluribus sit, non plus bina coniugia sunt. Circa Cranonem quidem Thessaliae singula perpetuo, authores sunt Callimachus & Theopompus. Genitores etenim abeunt ipsi, & compares ibi relinquentes, soboli loco cedunt. Coruus tauro & asino aduersarius est: quippe qui aduolans feriat, & eorum oculos laceret. Miluus cum coruo pu gnat: cripit enim miluus à coruo quicquid tenet. Coruus uulpi amicus est: pugnat enim cum aesalone: unde fit ut huic, cum ab illo percutitur, auxilie 2tur. Aegrescunt corui sexagenis diebus, siti maxime antequam fici coquantur autumno. Praedicunt corui singultu quodam latrantes seque concutientes, si continuabunt, uentos: si uero carptim uocem resorbebunt, uentosum E imbrem. Et ut Lucretius cecinit,

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
