Latin
Cap. CXXXVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 325-3
Unproofread scanNot analysed yet
tant: &in tertianis fiat potestas experiendi. Cornicis cerebrum coctum in cibo sumptum capitis doloribus remedio esse traditur. Monedulae quoque deest ingluuies, sicuti &coruo &cornici, sed eius uice gulam habet amplam &patentem. Monedulam κλοιὸν uocant: de cuius uenatione haec narrat Cle archus: Vasculum si statuatur oleo plenum, aues ad uasculi margines accedentes, effigiemque suam in oleo conspicatae, sese immergunt: quo fit, ut pennis earum ex oleo concretis, facile capiantur. Monedularum tria sunt genera: unum quod coracias uocatur (latine graculum appellari putant) 3 A magnitudine quanta cornix, rostro rotundo &rutilo. In Lemno insula graculos ob id colunt, quòd aduerso uolatu occurrant locustarum exitio. Graculi sero à pabulis recedentes hyemem praesagiunt. Immensa in Insubrum 5 tractu examina sunt graculorum monedularumque, cui soli aui furacitas auri argentique praecipue mira est. Alterum monedularum genus lycos Lycos, id est lupus cognominatum est: paruum est &scurra. Tertium genus pal Lupus. mipes est, Lydiae ac Phrygiae terrae familiare.