# De differentiis animalium 325-3

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/325-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/325-3

tant: & in tertianis fiat potestas experiendi. Cornicis cerebrum coctum in cibo sumptum capitis doloribus remedio esse traditur. Monedulae quoque deest ingluuies, sicuti & coruo & cornici, sed eius uice gulam habet amplam & patentem. Monedulam κλοιὸν uocant: de cuius uenatione haec narrat Cle archus: Vasculum si statuatur oleo plenum, aues ad uasculi margines accedentes, effigiemque suam in oleo conspicatae, sese immergunt: quo fit, ut pennis earum ex oleo concretis, facile capiantur. Monedularum tria sunt genera: unum quod coracias uocatur (latine graculum appellari putant) 3 A magnitudine quanta cornix, rostro rotundo & rutilo. In Lemno insula graculos ob id colunt, quòd aduerso uolatu occurrant locustarum exitio. Graculi sero à pabulis recedentes hyemem praesagiunt. Immensa in Insubrum 5 tractu examina sunt graculorum monedularumque, cui soli aui furacitas auri argentique praecipue mira est. Alterum monedularum genus lycos Lycos, id est lupus cognominatum est: paruum est & scurra. Tertium genus pal Lupus. mipes est, Lydiae ac Phrygiae terrae familiare.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
