Latin
Cap. CXXXVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 326-2
Unproofread scanNot analysed yet
rhocorax Alpium peculiaris, luteo rostro niger, &praecipuo sapore. 4 Graculos aues esse minime solitarias, sed gregales apparet ex Varrone de re rustica lib. 3. Monedula, ni fallor, de secunda illa specie ἀντονοματικὼς dicitur: cui &Ouidius immensum illum auri amorem tribuit: Scytonis accepto quod auara poposcerat auro Mutata est in auem quae nunc quoque diligit aurum, Nigra pedes, nigris uelatura monedula pennis. Κολοιὸς quoque pro hac secun κλοιός. da specie nonnunquam accipitur: ut apud Constantinum Caesarem de agricultura lib. Spermologos. Aristophanis interpres, ἐκ τοῦ ὀρύττειν τὰ σπερματα καὶ ἐσθίειν: ut uero Suidas, &τοῦ τὰ σπόρματα ἀναλέγειν. Et hanc Suidas auiculam esse dicit. De pico martio, psittace, pica, &quibusdam id genus aliis.