# De differentiis animalium 327

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/327

lynx paulo maior est quàm fringilla, colore uario. digiti à calce iyngi bini, ut paucis quibusdam auibus, eo quòd corpus eius minus quàm caeterarum propensum est in aduersum. Linguam habet serpentibus similem: quippe quam in longitudinem mensura quatuor digitorum porrigat, rursumque contrahat intra rostrum. 5 Collum etiam circumagit in auersum, reliquo quiescente corpore, modo serpentum: uoce autem stridet. Psittace Indica auis (quam ἀνθρωπόλλάττον dicunt, quasi humanam linguam referentem) quemadmodum aliae aues uncae, collum F habet breue & linguam latam, aptamque ad imitandum. Et loquacior cum biberit uinum redditur. Viridis est toto corpore, torque tantum miniato in 7 ceruice distincta. Capiti eius duritia eadem quae rostro: ut si quando ad discendum plaga sit admonendus psittacus, ferreo uerberetur radio: nec sentit aliter ictus. Quę accipit uerba pronuntiat: studentque ut quod homines, loquatur. in syluis inconditam uocem, cuiusmodi indoctae aues solent, mittit: non autem expressum os & explanatum habet. Dum pullus est, atque adeo intra alterum suae aetatis annum, quae monstrata sunt & citius discit & tenacius retinet: maior paulo segnior est & obliuiosus & indocilis. Cum deuolat, rostro se excipit, illi innititur, leuioremque se pedum infirmitati facit: cuius rostri tanta duritia est, inquit Solinus, ut cum è sublimi praecipitatur in saxum, nisu se oris recipiat, & quodam quasi praesidio utatur extraordinariae firmitatis. Inter nobiles & plebeos discretionem digitorum 8 facit numerus. Qui praestant, quinos in pede habent digitos, caeteri ternos, inquit Solinus. Minor nobilitas, quia non ex longinquo uenit, sed expressior loquacitas certo generi picarum est. Adamant uerba quae loquuntur: nec discunt tantum, sed diligunt, meditantesque intra semet cura atque cogita tione intentionem non occultant. Nec uulgaris his forma, quanuis non spe ctanda: satis illis decoris in specie sermonis humani est. Verum addiscere alias negant posse, quàm quae ex genere earum sunt quae glande uescantur: & inter eas facilius, quibus quini sunt digiti in pedibus: ac ne eas quidem primis duobus uitae annis. Pica uoces plurimas commutat: singulis enim fere diebus diuersam emittit uocem. Picarum genera longa insignes cauda, uarię appellantur: proprium his caluescere omnibus annis cum seritur rapa. Pica? nidum in arboribus facit, ex pilis & lana: parit oua circiter nouem numero, picae cum diligentius uisum ab homine nidum sensere, oua transgerunt alio. Glandes cum deficiunt colligit pica, & in repositorio abditas reseruat. Ouidius 14 Metamorph. de pico in auem mutato. Duro fera robora rostro Figit & iratiis longis dat uulnera ramis, Purpuream chlamydis pennae traxere colorem, Et fuluo ceruix pingitur auro.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
