Latin
Cap. CXLI
Edward Wotton, De differentiis animalium 330-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXLI. κανθοφάγα, id est quae spinis uictitant. TOn ligna arboresue, sed spinas appetunt nonnulla auium genera, atque in spinis uictitant aut dumetis: uermem autem aut quoduis animai aspernantur: ut acanthis, carduelis siue traupis, &chrysometris. dormiunt haec, &pascuntur eodem loco. In his acanthidi à uepribus spinisque i uictus: neque uermes nec ullum animal comedit. Victu &colore ignobilis est, sed ualet uocis amoenitate. Acanthis oua parit duodena, auis minima: hyeme ad loca nemoribus frequentia confugit. Acanthis &asinus inimici inter se sunt: asinus enim spinas tenellas adhuc pascit, à quibus acanthidi uictus est. Sunt qui ποικαλίδα quoque hanc auem uocari arbitrantur. Est autem ποικιλίς (quasi uariam dixeris) auicula colore uario, &in dumetis uersatur: Quae ποικελίας dicuntur, cum alaudis dissident: oua enim inuicem exedunt. Aegithus auis minima cum asino dissidet, propterea quòd asinus spinetis sua ulcera scabendi causa atterat, nidosque aegithi dissipet: ob id igitur, si uel rudierit asinus, oua deiiciuntur, &pulli prae metu decidunt: itaque ob eam iniuriam aduolans, ulcera eius rostro excauat. Aegithus uitae commoditate &partus numero commendatur, sed pede claudus est. Traupis spinis uictitat: uermem autem aut quoduis aliud animal aspernatur: hanc carduelem esse uolunt. Minimę auium cardueles imperata faciunt: nec uoce tantum, sed pedibus &ore pro manibus. Chrysometris etiam in spinis uictitat, &uermem quoque &quoduis aliud animal aspernatur, non aliter atque traupis. Et hae quidem in spinis dumetisque maxime uiuunt: uermiculos uero aut bestiolas alias ne attingunt quidem. Acanthis, &acanthilis, &lipurinum uocatur, spinum uertit Theodorus. Est uero σπίνος apud Athenaeum &Suidam auis genus: &σπινίδια apud Polliicem: uerum nondum constat an sit acanthis. Vergilius de acanthide, Littoraque halcyonem resonant, &acanthida dumi. 2 Qua deiiciantur. Pli. Quod illa adeo pauet, ut nocem omnino rudentis audita, oua deiiciat, pulli ipsi metu cadant. De iis auiculis, quae maxima ex parte uermiculis aliisque id genus a