# De differentiis animalium 330-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/330-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/330-2

Cap. CXLI. κανθοφάγα, id est quae spinis uictitant. TOn ligna arboresue, sed spinas appetunt nonnulla auium genera, atque in spinis uictitant aut dumetis: uermem autem aut quoduis animai aspernantur: ut acanthis, carduelis siue traupis, & chrysometris. dormiunt haec, & pascuntur eodem loco. In his acanthidi à uepribus spinisque i uictus: neque uermes nec ullum animal comedit. Victu & colore ignobilis est, sed ualet uocis amoenitate. Acanthis oua parit duodena, auis minima: hyeme ad loca nemoribus frequentia confugit. Acanthis & asinus inimici inter se sunt: asinus enim spinas tenellas adhuc pascit, à quibus acanthidi uictus est. Sunt qui ποικαλίδα quoque hanc auem uocari arbitrantur. Est autem ποικιλίς (quasi uariam dixeris) auicula colore uario, & in dumetis uersatur: Quae ποικελίας dicuntur, cum alaudis dissident: oua enim inuicem exedunt. Aegithus auis minima cum asino dissidet, propterea quòd asinus spinetis sua ulcera scabendi causa atterat, nidosque aegithi dissipet: ob id igitur, si uel rudierit asinus, oua deiiciuntur, & pulli prae metu decidunt: itaque ob eam iniuriam aduolans, ulcera eius rostro excauat. Aegithus uitae commoditate & partus numero commendatur, sed pede claudus est. Traupis spinis uictitat: uermem autem aut quoduis aliud animal aspernatur: hanc carduelem esse uolunt. Minimę auium cardueles imperata faciunt: nec uoce tantum, sed pedibus & ore pro manibus. Chrysometris etiam in spinis uictitat, & uermem quoque & quoduis aliud animal aspernatur, non aliter atque traupis. Et hae quidem in spinis dumetisque maxime uiuunt: uermiculos uero aut bestiolas alias ne attingunt quidem. Acanthis, & acanthilis, & lipurinum uocatur, spinum uertit Theodorus. Est uero σπίνος apud Athenaeum & Suidam auis genus: & σπινίδια apud Polliicem: uerum nondum constat an sit acanthis. Vergilius de acanthide, Littoraque halcyonem resonant, & acanthida dumi. 2 Qua deiiciantur. Pli. Quod illa adeo pauet, ut nocem omnino rudentis audita, oua deiiciat, pulli ipsi metu cadant. De iis auiculis, quae maxima ex parte uermiculis aliisque id genus a

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
