# De differentiis animalium 331

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/331

Foeminae maribus imbecilliores sunt, tum aliis corporis partibus, tum uero maxime ipso rostro. Sunt qui foeminas hoc in genere uiuaciores esse uolunt, quàm mares, (& id quidem ob marium sa lacitatem:) capi enim has inter nouellos pullos, cognoscique labrorum ca lo asseuerant: mares uero anno diutius durare non posse arbitrantur, argumento, quòd ueris initio nulli mentum, id est partes sub rostro proximas habere nigrum spectentur: sed postea, tanquam nullus anni superioris seruetur. Terpsicles author est, uenerem concitare passeres in cibo, uel oua eoBrum. Passerum cinis sarmentis crematorum cochlearibus duobus morbo resistit regio. Passeres δειεῖτας uocant nonnulli, alij φωλλῦτας. Apud muro ueteres sepesque uictum quaeritat troglodytes, omnium auicularum mini 2 ma, praeterquam illa quę βασιλίσκος appellatur, id est regulus. In multis quo que basilisco auiculae similis est, nisi quòd in fronte aureas non habet pen nas troglodytes. Est uero troglodites basilisco reguloue paulo maior ma gisque nigricans, tenui rostro, caudamque semper gerit subrectam, in auer sa parte candicantibus maculis interpunctam. magis item garrulus quàm 3 basiliscus est, & apud alarum extrema cinerei magis coloris. breues item fa cit uolatus. In hyeme frequens ubique apparet hoc auicularum genus. in ci bo calculum renum comminuit, & assa & sale condita, si assidue edatur: & C ne alius progignatur calculus, efficit. Eadem pręstat & combustae auicula 4 cinis epotus: uerum sale obruitur integra, auulsis pennis: uritur autem unà cum pennis. In iis quae uermiculis uictitant tyrannus est, auis minima: ut cui corpus non multo grandius sit quàm locustae. Cristam gestat rutilam caetera elegans auicula est cantumque suauis. Vermiculos petit & spiza, frin gillam uocant: floro magnitudine aequalis, orospizae non admodum dissi milis, & magnitudine quoque. Spiza contrà quam turtur, aestate tepidis lo cis, hyeme frigidis degit. Orospizes (quasi montiffringillam dixeris) spiza similis, & magnitudine proxima: sed collo coeruleo, & in montibus degit uermiculis maxima ex parte uiuit. Spizites, aegithali, id est pari species est Sunt autem pari tria genera: horum maxima spizites, siue fringillago est quippe quae fringillam aequet magnitudine: alter ὀρεινὸς, id est monticula cognomine est, quoniam in montibus degat, cui cauda longior: tertius caete ra quidem similis illis, magnitudine discrepat: est enim corpore exiguo. P. rus, ut aiunt, plurima oua parit. Inferunt iniuriam apibus auiculae, quas ros uocant. uermibus ferè uiuunt. Para oenanthe graece dicitur, (ac si uitifloram dixeris. ) statos latebrę dies habet, exoriente syrio occultata, ab oc casu eiusdem prodit: quod miremur, ipsis diebus utrunque. Melancorv phus etiam uermibus pascitur, atricapillam uocant. Hanc plurima eder 5 oua aliqui referunt post Africum struthionem. Iam uel decem & septem oua eius reperta sunt: sed plura etiam quàm uiginti parit, & numero impari semper, ut narrant. Proprium huius & lusciniae praeter cęteras anes, ut linδδεῖται, Τρωγλῦται. Troglodytes. Βασιλίσκος. Basiliscus. Tyrannus. Cristam, λόφοι. Cantu suauis, Ευρυθμιος. Spixa Fringilla, Orospizes, Montis fringilla. Spizites, Fringillago. Parus, Λιγίθαλος. Ὀρεινὸς, Monticola. Para oenanthe, Vitiflora. Melancoryphus. Atricapilla.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
