Latin
334.1 to 334.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 334.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
guae summae acumine careant. Melancoryphi &ficedulae uicibus commu E tantur: fit enim ineunte autumno ficedula, (&hoc nomen non nisi autumno 6 habet,) ab autumno protinus melancoryphus: nec inter eas discrimen aliquod, inquit Aristoteles, nisi coloris &uocis est. Ficedulae, inquit Plinius, formam simul &colorem mutant. Auem autem eandem esse constat, quiadum immutaretur hoc genus, utrumque conspectum est nondum perfecte mutatum, sed cum utrique proprium quiddam inesset. Συκαλίδα Alexander Myndius in parorum, siue aegythalorum genere numerat, quae à nonnullis ἐλαιὸς, ab aliis uero πυριὰς appellatur: συκαλίς uerò cum iam ficus maturuerint. Epicharmus ἀλλαὰς συκαλίδες in ficuum maturitate capi dixit. Luscinia, ut modo diximus, praeter caeteras aues hoc habet commune cum melancorypho, ut linguae summae cacumine careat. Mutat quoque &uocem &cole-F rem: canere nanque solet diebus ac noctibus quindecim sine intermissu cantus, cum sylua fronde incipit opacare. Dein canit quidem, sed non assiduo: mox adulta aestate, uocem mittit diuersam, non insuper uariam aut celerem, modulatamque, sed simplicem. Singulis quidem sunt cantus: &non idem omnibus, sed suus cuique. Certant inter sese, palamque animosa contentio est: uicta morte finit saepe uitam, spiritu prius deficiente quàm cantu. Iam uero luscinia modulos suos pullos docere, uersusque, quos imitarentur, tradere uisa est. Audit tum discipula intentione magna, &reddit uicibusque reticent. Intelligitur emendatae correctio, &in docente quae dam reprehensio. Canunt in lusciniarum genere tam mas quàm foemina: cessat tamen foemina à cantu, cum incubat pullosque educat. Colore etiam immutatur luscinia: &quidem in terra Italia per id tempus alio nomine appellatur. Apparet non diu: abdit enim sese &latet: &hyeme quidem non cernitur, usque ad uernos dies. Parit aestate quinque aut sex oua cum plurimum. Inuicem transeunt &phoenicurus &erithacus. Estque erithacus hyeme, idem phoenicurus aestate: nec alio ferè inter se differunt, nisi pectoris colore &caudę: uermiculis pascuntur erithacus &pyrrhulas. Chloris 9 à colore dicta pallido (γὰ inferioris suae partis. magnitudine alaudae est: 10 uermiculos petit: parit quatuor aut quinque. Nidum sibi ex symphyto her ba euulsa stirpitus facit: sed stragulum subiicit ex uillo &lana.