# De differentiis animalium 335

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/335

Τὸν ἐν Λιβύῃ στρουθόν: uetus interpres, passerem qui est in Libya dixit: & item Albertus. 6 Ficedula quòd ficiis edat, hoc nomen sortita est, ut inquit Varro: quod & Martialis testatus hoc disticho est, Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uuis, Cur potius nomen non dedit uua mihi? Ἀμπελὶς & ἀμπελὼν, auis sunt nomina apud Pollucem: haec ne sit auis an alia, Ἀμπελίς, nondum constat. 8 Ελαιὸς, &c. Vide ne sit Athenaei liber mendosus hoc in loco. 9 Ἀμπελόν. Pyrrhulas eadem uidetur, quae phoenicurus: quanquam Theodorus rubicillam inter Pύῤῥουλες, pretatur, cum phoenicurum ruticillam uocet: si cui secus uideatur, non contendo. Rubicilla. Chloreus (quem Theodorus quandoque luteum quandoque luteam uocat) mea quiΧλωρεῖς, dem sententia longe alia auis est, & maior quàm chloris: nam turtur & chloreus puLuteus, gnant, & occiditur à chloreo turtur. Adhaec chloreus & pipra dissident: oua enim inLuten. uicem exedunt. Et coruus & chloreus pugnant, ut refert Plinius: nisi forte exemplaria hoc in loco sint mendosa. In hoc genere lutearum nonnulli uireonem marem esse opinantur. De auibus, quae circa aquam uictitant: primò de uolacibus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
