# De differentiis animalium 336-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, CXLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/336-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/336-2

Fit in mari halcyoneum appellatum ex nidis (ut aliqui existimant) halcyonum & ceycum: alij è sordibus spumarum crassescentibus, alij è limo uel quadam maris lanugine. Quatuor eius genera, inquit Plinius, cinereum, spissum, odoris asperi: alterum molle, leuius, odore ferè algae: tertium candidioris uermiculi: quartum pumicosius spogiaeque putri simile, pene purpureum: quod optimum, id & Milesium uocatur: quo candidius autem, hoc minus probabile est. Vt uero Galenus tradidit, unum eorum densum est & graue, foetidum: olet enim pisces putridos, figura spongiae simili: alterum figura oblongiore, rarum & leue, odorem refert marinis fucis similem: tertium uermis figura, colore purpurascente, substantia molli, Milesium id uocant: quartum aeque atque secundum genus rarum leuéque, succidae lanae simile: quintum postremo extima superficie leui, interna uero habet aspera: odore Adore quidem nullo, sed quòd gustu manifestam praeferat acrimoniam. Hoc & omnium halcyoniorum calidissimum est: ut quod uel pilos exurere pos sit.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
