# De differentiis animalium 337-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, CXLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/337-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/337-2

12 quae omnes caudam motitant: quin etiam calidris, cui cinereus color distin Calidris. ctus uarie. Schoeniclos in iis minor est turdo: aquas adamat, & cauda ill Schoeniclos. lunco. motitat. alaudę amica auis est. Cinclus minor item est, quàm tringa: non apuc Cinclus. C lacus solum & fluuios, sed uitam etiam apud mare traducit. Astutus hic & capi difficilis est: sed captus maxime mitescit. Laesus hic est & prope mutilus: incontinens enim parte sui posteriore est: ideo suapte natura & per se, ut aiunt, nidum sibi construere non potest, sed in alieno parit. Haec semper caudam motitat. Tringa inter minores has aues maxima est: turdo enim Tringa. aequiparat. Haec & circa aquas uiuit, & caudam motitat. Elea, Theodorus (nisi culpa sit librariorum) hanc auem confudit cum gnaphalo. 2 Alterum genus eorum, inquit Plinius, magnitudine distinguitur & cantu. 3 Pilae figura, inquit Plinius, paulum eminenti, ore perquàm angusto grandium spon Theodor. Magnitudo maximis amplior quam spongiae. giarum similitudine. Nidum ubi intertexêre, in mare deferunt: ubi fluitans ab intercursantibus undis earum opus probatur: & partes quas aqua incidens ostendit non firmas esse, ita sarciunt, ut neque si percutiatur saxo rumpatur, neque ferro discindatur. Ita Aelianus. 6 Plinius, Putant ex spinis aculeatis constitui: piscibus enim uiuunt. 7. In latebras abit, Plinius. Cerylos, Theodorus carulos dixit. 9 Numerantur ab Aristotele ut diuersae Carulus. aues halcyone & cerylus, cum differant tantum sexu, sicuti & melancoryphus & ficedula pro diuersis numerantur in eodem capite: & erithacus & phoenicurus: cum tamen non differant specie, sed affectione quadam. 10. Videtur phoenicopterus insigni esse magnitudine, ex Suetonio in Caligula. Hostiae erant phoenicopteri, pauones, erithrotaones: non tamen inter maximas aues numerandus, sed inter mediocres magnitudine potius uidetur ex Cor. Celso. Iuuenalis in Satyr. Heliodorus de rebus Aethiopicis Et Scythicae uolucres & phoenicepterus ingens. lib. 6. Νλδον φοινοκόπτόρον dixit, id est phoenicopterum Niliacum. 11. Albicula apud Theodorum habetur, sed non in nostris exemplaribus Graecis. 12 Omnibus iis color cinereus, ut habet uetus interpres. De laro, charadrio, fulica, aethya & catarracta. Cap.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
