# De differentiis animalium 337

Edward Wotton, De differentiis animalium, CXLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/337

Halcyonij genus omne discutit & abstergit, acri scilicet & calida ui: ma gis tamen minusue pro cuiusque generis acrimonia caloreque, & quòd aliud alio partes habeat tenuiores. Nam cum prima duo genera ad alphos, lichenas, leprasque & psoras utiliter adhibeantur, & praeterea splendidam reddant cutim, id non praestabit quod ultimo loco dictum est: quippe quod non summam tantum cutim exterit: sed abradit & exulcerat. Milesium omnium est tenuissimum: itaque ustum alopeciis medetur ex uino fuluo & tenui illitum. Vires habet minime omnium efficaces quartum halcionij genus, ut Galeno placet. Vsus, inquit Plinius, tostis & sine oleo mire B lepras, lichenas, lentigenes tollunt cum lupino & sulphuris duobus obolis. io halcyoneo utuntur & ad oculorum cicatrices. Phoenicopterus auis est la- Phaenicoptecustris: circa lacus enim & paludes uictitat, uisu pulchra & colore decora rus. purpureo. Phoenicopteri linguam pręcipui saporis esse Apitius docuit, nepotum omnium altissimus gurges. Auem hanc breui carmine depinxit Martialis: Dat mihi penna rubens nomen: sed lingua gulosis Nostra sapit: quid si garrula lingua foret? Ad haec lacus & fluuios petunt albiculae, schoeniclos, cinchlus, & tringa, Albicula.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
