# De differentiis animalium 338

Edward Wotton, De differentiis animalium, CXLIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/338

CXLIIII. Arus auis aquatica est, uorax admodum & gulosa: cui gula tota ampla i E & lata est. In petris maritimis nidificant lari. Qua bina ternaue pariunt aestate: nec unquam latent. Lari duplex genus, alter colore est cinereo: hic circa lacus & fluuios uictitat: alter albus est, & à mari uictum quaerit, ac proinde cum brentho & harpa dissidet larus: quandoquidem & hae à mari ui 2 ctum petunt. Eandem ob causam, quia scilicet uictus earum similis est, inimica harpae & phoix est: cui peculiare prae caeteris est, ut oculos auium deuorare potissimum appetat. Harpa quoque cum triorche accipitre dissidet: & communibus inimicitiis harpa & miluus contra triorchin pugnant. Gauia eadem quae larus creditur. In petris, inquit Plinius, nidificant gauiae ae-F state, dissident anates & gauiae. Auis per alba illa, inquit Apuleius, gauia, quae 3 super fluctus marinos natat, demergit sese propere ad oceani profundum gremium. Charadrius à mari uictum petit. degit plurimum in saxis & ca 4 uernis. Praua haec auis & colore & uoce est: & noctu apparet, die aufugit. Morbo regio medetur, (ut affirmant quidam) si ab aegro uel conspiciatur duntaxat. Quocirca qui auem uendunt, abscondunt eam ne ab aegro prius uideatur, quàm eam uendiderint, ut author est Euphranius: alij non hoc ui sam, sed in cibo efficere asseuerant. Cepphus (fulicam interpretantur) circ ca mare uictitat. Cepphi spuma capiuntur: appetunt enim eam auidius: quocirca spuma inspersa eas uenari in usu est. Caro earum probi odoris est, excepta parte posteriore, quae circa clunes est, quae sola limum olet: fiunt autem pingues. Cepphi, inquit Aratus, cum relicto mari gregatim in terram aduerso uento reuolant, uentum praenuntiant. Fulica, ut Plinius tradit, cir rhum in capite pro apice gestat. Fulicae matutino clangore tempestates praenuntiant: & ut carmine quoque ex Arato tradit Cicero, qui & fulicem eam uocant, Cana fulix itidem fugiens ex gurgite ponti, Nuntiat horribiles clamans instare procellas, Haud modicos tremulo fundens ex gutture cantus Et Vergilius, Iam sibi tum curuis male temperat unda carinis, Cum medio celeres reuolant ex aequore mergi, Clamoremque ferunt ad littora: cumque marinae In sicco ludunt fulicae. Aethya circa mare uictitat, & in aqua degit. aethyas cum frequentius in ma

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
