# De differentiis animalium 339

Edward Wotton, De differentiis animalium, CXLIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/339

Iecur autem inuete ratum exsiccatumque ex aqua mulsa binis cochleariis epotum, secundas κορώτη θα8 eiicere author est Dioscorides. Eandem esse aethyam cum κορώνη θαλάσσιῳ, ic λάσσιος. est cum cornice marina authores sunt Hesichius & Suidas. Et mergum quo Cornix marique eandem esse auem nonnulli tradunt. Mergus, inquit Plinius, insatiabi na. 9 lis auis est, eo quòd à uentre protinus recto intestino (minime inquam fle Mergus. xuoso) transeunt cibi. Mergi in arboribus nidificant: pariunt oua plurimum Mergus marinus. terna, idque incipiente uere: nec unquam latent. Inter aquaticas mergi soliti sunt deuorare quae caeterae reddunt. Mergi pennas rostro purgantes, uentum, 11 maria quoque aut stagna fugientes, tempestatem praesagiunt: ut & Vergi B lius testatus est, Iam sibi tum curuis male temperat unda carinis, Cum medio celeres reuolant ex aequore mergi, Clamoremque ferunt ad littora. Vocem nonnunquam mutare mergum author est Lucretius: Accipitres atque ossifragae mergique marinis Fluctibus in salso uictum uitamque petentes, Longe alias alio iaciunt in tempore uoces. Mergi totam speciem, seseque immergendi frequentiam pulchre depinxit Ouidius in Aesaci in mergum mutatione: Vtque nouas humeris assumpserit alas, Subuolat, atque iterum corpus super aequora mittit. Pluma leuat casus: furit Aesacus, inque profundum Pronus abit, letique uiam sine fine retentat. Fecit amor maciem: longa internodia crurum, Longa manet ceruix, caput est à corpore longe. Aequor amat, nomenque tenet, quia mergitur illo.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
