# De differentiis animalium 341-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/341-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/341-2

uropigij utitur ad uolatum dirigendum. Ardeolae pipra inimica est: oua e nim & pulli ardeolae uiolantur à pipra. Aquila etiam cum ardeola pugnat: unguibus etenim ualens aquila aggreditur: haec autem repugnando emoritur. Et hostes sunt sorices & ardeolae inuicem foetibus insidiantes. Rursus amici cornix & ardeola contra uulpium genus communibus inimicitiis. Ardea in mediis arenis tristis hyemem praenuntiat: uel, ut Aratus prodit, herodius, cum ad mare magno cum clangore uolitat, imbres praenuntiat: sed cum praeter consuetum morem relicto mari, terram etiam cum clangore petit, uentos. Ardeolarum tria sunt genera, pella, alba, asterias, id est H stellaris. Pellae coitus difficilis est: uociferatur enim mas, & sanguinem ex oculis (ut aiunt) emittit. parit etiam aegre foemina, summoque cum dolore Sagax & in uictu quęritado operosa est & coenaegerula. Agere interdiu solet: colore tamen est prauo & aluo humida. Pręlium cum iis init, à quibus ledi tur: hoc est cum aquila, à qua rapitur: cum uulpe, à qua noctu capitur: cum alauda, à qua oua eius diripiuntur. Reliquarum duarum, candida colore est pulchro, & coit, & nidulatur probe in arboribus. Pascitur in paludibus, lacu, campis & pratis: & hanc inter aues altero oculo carere tradunt. Sed asterias, quae & ὅκνος, id est pigra cognominata est, (ut cognomen sonat) iners otiosaque est. Est & quae λευκόρωδιὸς, id est albardeola uocatur, quae magnitu A dine minor est, rostro lato porrectoque. Ardeolae rostrum in pelle asinina fronti adalligatum, somnum allicere aiunt. Putant & per se rostrum eius1 dem effectus esse uino collutum.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
