Latin
Cap. CXLVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 344-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXLVIII. generibus, de olore &onocrotalo. PAlmipedum quae grauiores sunt, circa lacus &amnes uersantur: huius generis anser praecipue rusticis gratus est: nam clausae pascuntur in nes sotrophiis &anates, querquedulae, boscades, phalarides similesque uolu cres, quae stagna &paludes rimantur, sed maiore impensa: anser autem non magni fructus, sed minimi oneris est. Anseri gula tota ampla &lata est: &D appendices quasdam paucas habet infra quà definit intestinum. Iecur far tilibus in magnam amplitudinem crescit: exemptum quoque lacte mulso augetur. Anseres in aqua coeunt: à coitu sese aquis ingurgitant. Anseribus admittendis, ut Varro &Columella prodidere, tempus aptissimum est à bruma: atque ad pariendum &incubandum à calendis Martij usque ad sol stitium. Pariunt uere, inquit Plinius, aut si bruma coiuere, post solstitium quadragesimo die prope. Bis anno, si priorem foetum gallinae excludant: a liàs plurima oua quindecim, paucissima septem. si quis surripiat, pariunt donec rumpantur. haec Plinius. Singulae, inquit Varro, non plus quater in anno pariunt: uel, ut Columella, singulae ter anno pariunt, si prohibeantur foetus suos excludere. Pariunt autem singulis foetibus oua, primo quina, sequenti quaterna, nouissimo terna. Foeminę tantum incubant: pullis autem Ibis. Aliae candidae, Strabo. aliae, inquit, colore ciconiae. Rostro adunco,