# De differentiis animalium 344-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/344-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/344-2

Cap. CXLVIII. generibus, de olore & onocrotalo. PAlmipedum quae grauiores sunt, circa lacus & amnes uersantur: huius generis anser praecipue rusticis gratus est: nam clausae pascuntur in nes sotrophiis & anates, querquedulae, boscades, phalarides similesque uolu cres, quae stagna & paludes rimantur, sed maiore impensa: anser autem non magni fructus, sed minimi oneris est. Anseri gula tota ampla & lata est: & D appendices quasdam paucas habet infra quà definit intestinum. Iecur far tilibus in magnam amplitudinem crescit: exemptum quoque lacte mulso augetur. Anseres in aqua coeunt: à coitu sese aquis ingurgitant. Anseribus admittendis, ut Varro & Columella prodidere, tempus aptissimum est à bruma: atque ad pariendum & incubandum à calendis Martij usque ad sol stitium. Pariunt uere, inquit Plinius, aut si bruma coiuere, post solstitium quadragesimo die prope. Bis anno, si priorem foetum gallinae excludant: a liàs plurima oua quindecim, paucissima septem. si quis surripiat, pariunt donec rumpantur. haec Plinius. Singulae, inquit Varro, non plus quater in anno pariunt: uel, ut Columella, singulae ter anno pariunt, si prohibeantur foetus suos excludere. Pariunt autem singulis foetibus oua, primo quina, sequenti quaterna, nouissimo terna. Foeminę tantum incubant: pullis autem Ibis. Aliae candidae, Strabo. aliae, inquit, colore ciconiae. Rostro adunco,

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
