# De differentiis animalium 346

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/346

Pullis anserum urtica contactu mortifera: nec minus auiditas, nunc satietate nimia, nunc suamet ui: nam si anserculus adhuc parum firmus & indigens ciborum peruenit in pascuum, fruticibus aut solidioribus herbis obluctatur ita pertinaciter, ut collum ab rumpat. In legendo anserum grege obseruare solent, ut mares foeminaeque quàm amplissimi corporis, & albi coloris eligantur: quòd plerumque pullos similes sui faciunt. Nam est & aliud genus uarium, quod à fero mitigatum, F domesticum factum est. Id neque aeque foecundum est, nec tam pretiosum: propter quod minime nutriendum praecipiunt. Hoc auium genus, candidum praecipue, nutriendum: non quia magni sit fructus, ut dictum est, sed quia minimi oneris: attamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ouibus lanam, semel demetere, sed bis anno, uere & autumno, uellere licet: rursus enim plumigeri uestiuntur: molliorque pluma, quę corpori quam proxima: & è Germania laudatissima. Candidi ibi, uerùm minores ganzae uocantur: est uero Aristoteli anser maior, est & minor, qui gregatilis est. Anser solertiorem custodiam praebet quàm canis: nam clangore prodit insidiantem. Anseres continuo clangore intempestiui hyemem praesagiunt. Anserum caro excrementosa est, concoctumque difficilis: atque domesticarum omnium auium calidissima, humidissimaque & crassissima: ut eodem ordine apud ueteres habita sit cum struthocameli carne: alae tamen nihilo sunt caeterarum auium alis deteriores: uentriculi suauitate etiam superant. Iecur quoque anseris in cibo gratum est, concoctioni facile optimique succi: & qui abunde nutriat, si alimenta quae anseri antea praebentur, lacte fuerint imbuta. Testes anserum in cibo ad sobolem procreandam iuuare feruntur: lingua uero singulari quadam proprietate stranguriae prodest. Sanguis anseris aduersus uenena in antidotis miscetur: maxime uero contra lepores marinos ualet cum olei aequa portione. Item contra mala medicamenta omnia asseruatur cum Lemnia rubrica & spinae albae succo, pastillorum dra chmis quinque, qui in cyathis ternis aquae bibantur. Anserinus adeps calidior H est, & partium magis tenuium quam suillus: qua ratione corpora facilius pene trat, & eorum quae intus & in corpore sunt, acrimoniam magis obtundit. Ex anserum adipe in Commagene Syriae fit unguentum odore iucundo, pariter & medicamentum celeberrimi usus, quod à gente dicitur Commagenum: utilissimum ad perfrictiones, conuulsiones, caecos ac subitos dolores, omniaque quę acopis curantur. Adeps anserum labris fissis prodest, si eo per linantur: aurium grauitatem doloremue sedat instillatus: quidam adiiciunt suc cum cepae & allij pari modo. Si aqua in aurem intrauerit, praecipuum remedium est anserinus adeps cum cepae succo. Stercus anserinum (ut author est Gale nus) prę nimia acrimonia nullius est usus. Chenalopex circa lacus & amnes uersatur A uersatur. Est uero chenalopex corpore quàm anser minor, sed animi robo re superior atque ad inuadendum audentior, ut qui se ab aquilae, felis ac caeterorum hostium iniuriis melius defendat.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
