# De differentiis animalium 347

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/347

Pullos suos uehementer amat: eandemque operam, quam perdix, in eis tuendis ponit: nam ante suos foetus sese prouoluens, aucupi spem sui capiendi praebet: hi uero interea dum uenator illuditur, elabuntur: quibus fuga elapsis, is sese alis eleuans discedit: ac saepe, ut pulli facilius euadant, capiendum se uenatoribus praebet. Parit 2 chenalopex nonnunquam oua hypenemia. Anserum generis sunt chenalo3 peces, & quibus lautiores epulas non nouit Britannia, ceramides, fero ansere minores. Olor grauius habet corpus: Nec se caeloque louique Credit, sed Stagna petit patulosque lacus: ignemque perosus, Quae colat elegit contraria flumina flammis. Collumque à pectore longe Porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes: Penna latus uelat: tenet os sine acumine rostrum. Appendices quasdam habet olor paruas infrà apud intestinum. oloribus ut

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
