# De differentiis animalium 350

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/350

Cap. CL. Orui aquatici naturaliter caluent, quibus apud Graecos nomen est inOde. Phalacrocoraces aues Balearium insularum peculiares, iam etiam 1 in Alpibus capiuntur. Qui corax, id est coruus appellatus est, magnitudo ill est quanta ciconiae, sed crura breuiora: palmipes natansque, colore nigro Insidit arboribus, & nidulatur in iis unus ex hoc genere. Et hae quidem aues circa aquas uictum sibi quaerunt. 1 Corax, Κωρώνη θαλάσσιος haec est, ni fallor, apud Arrianum in ponti Euxini naui gatione, & alia ab aethya: quanquam aliter uideatur Suidae & Hesichio, uti supra in aethya. De brintho & upupa. Cap. CLI. AOntes autem colunt & syluas upupa & brinthus: cui & uictus pro NIbus, & uox sonora est. Vpupa quoque montium incola est & sylua rum, coturnice paulo maior: & ut poeta de tyreo ait, Cui stant in uertice cristae, Prominet in modicum praelonga cuspide rostrum: Nomen epops uolucri est, facies armata uidetur. Obscoena pastu auis, crista uisenda plicatili, contrahens eam subrigensque

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
