# De differentiis animalium 351

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/351

Carne abstinent: eis enim ad ciSeleucides bum semina satis sunt. Seleucides uocantur auiculae, quae iugiter locustas, aues. quas ἀττελάβους uocant, edunt, easdemque celeriter excernunt. Harum aduentum ab loue precibus impetrant Casij montis incolae, fruges eorum locustis uastantibus. Nec unde ueniant, quóue abeant, compertum est: nusquam conspectis, nisi cum praesidio earum indigetur. inexplebilem habent deuorandi naturam. Scythicae terrae incola auis est otidis magnitudine, quae binos proScythica auis. creat pullos. & quae pepererit oua, non incubitu fouet, sed condita in lepo-F rina aut uulpina pelle relinquit: atque ita obuoluta in summa arbore collocat: cumque à uenatione uacat, custodit: & si quis scandit, impugnat & Rhyntaces. uerberat alis, perinde ut aquilae faciunt. Apud Persas gignitur auicula rhyntaces nomine, in qua nihil inuenitur excrementi: sed interna omnia adipe plena: quo fit, ut eam aere atque rore solum nutriri arbitrentur. Chloriten Scylla. dicunt magi gemmam inueniri in scyllae auis uentre, congenitam ei: ferPhoenix, roque includi iubent ad quaedam prodigia moris sui. Aethiopes atque Indi φοῖνιξ. discolores maxime & inenarrabiles ferunt aues: & ante omnes nobilem Arabiae phoenicem: haud scio an fabulose unum in toto orbe, nec uisum magnopere. Manilius senator author est, neminem existere, qui uiderit uescentem. Nam ut tradit Ouidius: Nec fruge nec herbis, Sed thuris lachrymis & succo uiuit amomi. Aquilae narratur magnitudine, capite honorato, cristis faciem caput plumeo apice honestante: plumarum serie, medio exeunte alio: auri fulgore circa 3 colla, caetera purpureus, coeruleam roseis caudam pennis distinguentibus, Et Tyrio pinguntur crura ueneno. Viuere quadraginta & quingentis annis: uel ut aliis placet sexcentis LX: senescentem casia thurisque surculis (uel ut tradunt alij, cinnamis) construe re nidum, replere odoribus, & superemori. Ex ossibus deinde ac medullis nasci primo ceu uermiculum, inde fieri pullum prodit idem Manilius. Foemina sit uel masculus hęc, fortasseque neutrum: Felix quae ueneris foedera nulla colit. Ipsa sibi proles suus est pater, & suus haeres: Nutrix ipse sui, semper alumna sibi. Haec atque alia de phoenice Lactantius. In Arabia quoque cinnamomus Cinnamomus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
