# De differentiis animalium 352.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 352.5 to 352.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/352.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/352.5

ius stercus si quis milij magnitudine sumpserit in potionem dissolutum, ad uesperam morietur: mors suaui somno similis est, & nullum omnino senD sum doloris habet. Quamobrem summopere Indi id assequi student: ipsum etenim malorum obliuionem existimant inducere. Quod quidem ex India muneri missum rex Persarum omnibus rebus antefert & asseruat, insanabilium malorum remedium, si sumere sit necesse: neque apud Persas quis5 quam alius quàm rex id habet. Peregrina auis & gnaphasus esse uidetur, Gnaphalus. quippe quę raro in nostris locis appareat, inquit Aristoteles. Gnaphalus uo ce proba est, & colore pulchro: necnon ingenio ualet in uitae officiis, & speIncendiaria ciem prae se fert decoram. Incendiaria auis inauspicata est: propter quam se ,auis. penumero lustratam Vrbem in annalibus inuenimus (inquit Plinius): quae sit auis ea, nec reperitur nec traditur. quidam ita interpretantur incendiariam, quaecunque apparuerit carbonem ferens ex aris uel altaribus: alij spinturnicem Spinturnix. eam uocant. Sed haec ipsa, inquit Plinius, quae esset inter aues, qui se scire di E ceret non inueni.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
