# De differentiis animalium 353

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/353
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/353

uerùm Festus spinturnix, ait, auis genus est turpis figurae, occursatrix: unde artificum perditis. Spinturnix ea graece dicitut, ut ait Santra σπίνδασις. Cliuinam quoque auem ab antiquis nominatam animaduerto ignorari: quidam clamatoriam dicunt: Labeo prohibitoriam. Et apud Nigidium subis appellatur auis, quae aquilarum oua frangat. Tragopanadem uel tragopana plures affirmant maiorem aquila, cornua in temporibus cur 6 uata habentem, ferruginei coloris, tantum capite phoeniceo. Equidem & hanc auem, inquit Plinius, & pegasos (quos Aethiopia generare dicitur) equino capite uolucres, cornibus armatos: & griphas auritos aduncitate rostri, fabulosos reor. Porro griphas sunt qui tradunt quadrupedes uolucres 8 esse, corpore & unguibus leoninis: ore & alis aquilinis, sed candidis: oculis F igneis, & capite cuiusmodi pictores fingunt, alites ferocissimas. Maculas quasdam griphibus inesse, quidam aiunt, quales pardalibus. in Asiatica Scythia aurum effodere, & cum his assidue bellum esse Arimaspis circa metalla. Circa Stymphali aquas, aues anthropophagos fuisse aiunt: quas Hercules sagittis confecit: uerùm Pisander Camireus Herculem minime aues interfecisse, sed crotalorum strepitu abegisse tradit. Arabiae terrae deserta loca, & alia fert ferarum genera, & aues quoque stymphalidas cognominatas, leonibus ac pantheris in homines haud minus atroces: inuolant enim in eos, dum illas aucupantur: rostrisque feriunt, atque adeo interficiunt, & quaecunque ex aere aut ferro gestant homines, ea perforant aues: sin uero ex cortice uesten contexuerint crassiorem, non aliter stymphalidum rostra corticibus, quam minorum auium pennę uisco inhaerent. Sunt autem stymphalides gruum magnitudine, ibis specie, sed rostra habent ualidiora, nec adunca more ibis. cirrum in capite gestant. Aues istę Arabicae Arcadicis cognomines, an eiusdem fuerint generis, nihil affirmo (inquit Pausanias:) alioqui fieri quidem potest, ut cum natae primum in Arabia fuerint, earum pars aliqua in Arcadiam ad Stymphalim fluuium uolauerit: indeque nomen stymphalidum ortum, cum aliud tamen nomen forsitan apud Arabas sortitae sint. Esse in maledictis antiquis strigem conuenit, sed quae sit auium constare uon arbitror. Has ita depinxit Ouidius: Grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis, Canicies pennis, unguibus hamus inest. Nocte uolant, puerosque petunt nutricis egentes, Et uitiant cunis corpora rapta suis Carpere dicuntur lactentia uiscera rostris: Et plenum poto sanguine guttur habent Est illis strigibus nomen: sed nominis huius Causa, quòd horrenda stridere nocte solent. Fabulosum autem arbitror, inquit Plinius, de strygibus eas infantium labris immulgere. Nec Sirenes impetrauerint fidem, licet affirmet Dino Cli tarchi celebrati authoris pater in India esse: mulcerique earum cantu, quos grauatos somno lacerent. De his ita cecinit Ouidius, -Vobis Acheloides undae, Pluma pedesque auium, cum uirginis ora geratis. Deinde, Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures, Tantaque dos oris linguae deperderet usum, Virginei uultus, & uox humana remansit. Otidis magnitudine. Hoc in loco uetus Aristotelis interpres habet, Non minor

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
