Latin
LIBER VIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 356-2
Unproofread scanNot analysed yet
unum est ab aliis distinctum: quod &forma F euariat numerosiore. Habet id caput &prona &surina ea parte qua uenter &uiscera con tinentur. Caudam continuam indiuisamque fere parte gerit posteriore, sed uarie. Mutilatius autem est piscium genus atque imperfe ctius quàm auium, partibus exterioribus: piscium etenim nulli ceruix, nulli manus aut pedes: sed nec alas habet, sed pinnulas quasdam: nulli testes aut intus aut foris, nulli mammae. neque meatum genitalium ullum habet piscium genus foris conspicuum, sed continuo ac simpli ci corpore à capite in caudam usque porrigitur. Capita piscibus proportione G corporum maxima: oculi omnibus sine palpebris: uerum non duri, sed lubrici. Auditus uero olfactusue nullum continent membrum manifestum: quod enim uideri tale potest per loca narium, id non ad cerebrum usque transmeat: sed partim obseptum &caecum mox desinit, partim ad branchias fertur: audire tamen atque olfacere pisces palam est. Sunt autem qui uel maxime animalium pisces auditu ualere arbitrentur: uidelicet hominum experimento, qui assidue in mari uersentur, remque piscatoriam percallent. Sunt etiam qui liquidius inter pisces audire prodantur, ut lupus, mugil, sal pa &alij quidam: caetera piscium genera minus audiunt. Sunt in piscium genere oris discrimina: aliis enim os ante &promptum est: aliis infrà parte supina, ut cartilaginei generis maximae parti: quamobrem hoc genus nisi H conuersum resupinetur, cibum corripere nequit. Adhaec differentia existit, quòd aliis os rescissum est, ut iis quae carne uescuntur: iis enim uires ore continentur: aliis subinde est in arctius compressum &coarctatum, iis scilicet qui non carne uescuntur. Dentes habent omnia piscium genera serratos pectinatimque coeuntes, excepto scaro, &acutos: atque serie dentium multiplici fulciuntur. Piscibus etiam data quidem est lingua, sed imperfecta incertâque, ac minime explanata: ossea enim nec fere absoluta est, sed adhaeret, extrema eius parte tantum modo discreta. In lingua etiam dentes nonnullis &in palato &toto ore: ut turba uulnerum molant, quae attritu subigere non queunt: praeterea in os uergentes, ne excidant cibi, nullum haA bentibus retinendi adminiculum.