Latin
357.5 to 357.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 357.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Habent quibus paucissimae sunt singulas branchias utrinque, easque dupli ces, ut aper: aliis binae utrinque, alterae simplices, alterae duplices, ut congro, scaro: aliis quaternae utrinque simplices, ut accipenseri, dentici, murenae, an guillae: aliis quaternae duplici ordine, nouissima excepta, ut turdo, percae, si luro, cyprino: his qui galeodes dicuntur etiam duplices &quinae utraque ex parte sunt: gladio octonae duplices. Ita branchiarum colligitur numerus. Sed praeter branchiarum discrimen, pisces à caeteris animalibus differunt, eo quòd non pilis, ut terrestria quae animal generant, non cortice, ut nonnul lae quadrupedes quae oua pariunt, non penna, ut genus auium, integuntur: sed plurimis squama cutis operta est: quae prae sua rigiditate tenuitateque facile auellitur. Pauci quidam scabri sunt, cutemque habent asperam: paucissimi leues: cartilaginea enim squamis carent, sed aspera cute fere muni untur: leuia sunt perpauca: congri autem &anguillae &thunni leues sunt. 1 Squama integuntur illi pisces tantum, qui ouum arenidum friabileue pariunt: nam ex longis conger tale ouum non edit, nec murena: qui autem squamis integuntur, iis extenuatis ac senescentibus duriores crassioresque E efficiuntur squamae. Testes non habent pisces, sed nec genitale ullum foris conspicuum, sicut nec ullum aliud animalium genus quod careat pedibus: meatus tamen idem est coitus, qui &sicci excrementi: quae quidem similiter tam in foeminis eorum quàm in maribus sunt.