# De differentiis animalium 357.5-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 357.5 to 357.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/357.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/357.5

Habent quibus paucissimae sunt singulas branchias utrinque, easque dupli ces, ut aper: aliis binae utrinque, alterae simplices, alterae duplices, ut congro, scaro: aliis quaternae utrinque simplices, ut accipenseri, dentici, murenae, an guillae: aliis quaternae duplici ordine, nouissima excepta, ut turdo, percae, si luro, cyprino: his qui galeodes dicuntur etiam duplices & quinae utraque ex parte sunt: gladio octonae duplices. Ita branchiarum colligitur numerus. Sed praeter branchiarum discrimen, pisces à caeteris animalibus differunt, eo quòd non pilis, ut terrestria quae animal generant, non cortice, ut nonnul lae quadrupedes quae oua pariunt, non penna, ut genus auium, integuntur: sed plurimis squama cutis operta est: quae prae sua rigiditate tenuitateque facile auellitur. Pauci quidam scabri sunt, cutemque habent asperam: paucissimi leues: cartilaginea enim squamis carent, sed aspera cute fere muni untur: leuia sunt perpauca: congri autem & anguillae & thunni leues sunt. 1 Squama integuntur illi pisces tantum, qui ouum arenidum friabileue pariunt: nam ex longis conger tale ouum non edit, nec murena: qui autem squamis integuntur, iis extenuatis ac senescentibus duriores crassioresque E efficiuntur squamae. Testes non habent pisces, sed nec genitale ullum foris conspicuum, sicut nec ullum aliud animalium genus quod careat pedibus: meatus tamen idem est coitus, qui & sicci excrementi: quae quidem similiter tam in foeminis eorum quàm in maribus sunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
