# De differentiis animalium 358-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/358-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/358-2

Cap. CLV. Vla paucis piscibus inest, ut congro, anguillae: iisque breuis, sed pluOrimis ab ore statim sequitur uenter: quocirca saepius euenit grandioribus nonnullis, ut dum per impetum insectantur minores, uentriculus in os procidat. Piscium cor suum mucronem non ad pectus spectantem, sed contrà quàm in aliis spectatur animantibus, ad caput & os habet: extre mumque eius inde pendet, quà branchiae dextrae atque sinistrae inter se coeunt compulanturque. Sunt etiam meatus alij de corde ad branchias tenden tes singulas pro ratione magnitudinis, hoc est maioribus maiores, & mino ribus arctiores: inter quos in maioribus crassa admodum & candida fistu la est, quae de cordis extremo oritur. Pisces omnino pulmonem non habent, neque arteriam: (non enim respirant) sed branchias uice pulmonis obtinent, quibus diximus modis. Piscium iecinora maxima ex parte pallidiuscula sunt. Iecoris partes in quibusdam adeo dirimuntur, ut bina esse iccinora uideantur, ueluti cartilagineis. Iecur adipeum nonnullis est, ut cartilagineis: quorum iccinoribus colliquatis oleum facimus. Lien piscibus partim non magnus est, partim uero notae gratia duntaxat habetur. Fel habent omnes pisces: sed aliis iecori adiunctum est, ut musteligenis, siluro, squatinae, leuiraiae, torpedini: atque ex longis anguillae, belonae, zygenae: aliis, & H magnae quidem parti, intestino annexum est, dependens à iecore meatibus quibusdam perpetuis summae tenuitatis: & aut semotius a iecore, aut propius, ut ranae, accipenseri, dentici, murenae, gladio. Nonnulli etiam toto intestino prętextum continent, ut amia. Saepe etiam genus idem utrumque pa titur situm, ut congri: aliis enim ad iecur, aliis infra sepositum adhaeret. neque renes neque uesicam pisces habent. Venter piscibus unus & simplex est, sed figura uaria est: alij enim modo auium uentriculum habent carnosum, ut mugilis: nonnulli uentrem intestino similem habent, ut scarus, qui 2 & ruminare solus piscium creditur. Intestinum etiam simplex est replicans se, simileque sibi in omnibus eius partibus. Piscibus magna ex parte superA ne circa uentriculum exeunt appendices, ut in iis quasi lacunis cibum conditum macerent atque concoquant: nonnullis complures, ut gobio, galeo, percae, scorpioni, mullo, sparo.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
