# De differentiis animalium 359.6-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 359.6 to 359.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/359.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/359.6

Piscium ossa proportione similia sunt animantium terrestrium uiuiparorum ossibus: qui enim inter eos ani Χονδράκκνε mal generant, cartilaginem pro spina habent, ut ea quae cartilaginea appel lantur. in iis nanque quod per dorsum proportionatum ossibus tendit, car tilago est: quae etiam humorem in medullae speciem continet. Quae autem oua pariunt, spinam continent: quae perinde ut spina dorsi in quadrupedum ἄκαιθα. Spinula, ἀκάνgenere habetur. Sed proprium in piscibus est, quòd nonnullis spinulae quae Hor. dam praetenues separatim per carnem inhaerent. Piscium sebum adipem prae se fert: nec enim concrescere solet. Cartilaginea nullo discrete adipe carni uentriue adhaerente pinguescunt: eorum tamen quorundam iecinoribus colliquatis oleum facimus. Pisces geniturae loco δόρον habent, id est ge nitale quoddam uirus sui generis, quod meatibus quibusdam continetur, qui à septo uenamque maiori oriuntur, ut ante dictum est. Semen eiusmodi E genitale habent mares omnes praeter anguillam. 1 Respirare etiam pisces contendunt nonnulli, ut apud Oppianum lib. 2 de pisc. & Plinium. 2. Intestino, &c.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
