# De differentiis animalium 365

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/365

Pisces uocis quidem expertes sunt: quippe qui neque pulmonem neque arteriam aut gut tur obtineant, sed sonos quosdam stridoresque mouent, qui uocales esse existimantur, ut lyra & chromis: his enim quasi grunnitus quidam emittitur: chalcis quodammodo stridet. cuculus perinde ut cuculus auis obstrepit, unde nomen accepit. Necnon cartilaginei generis nonnulla τείζειν, id est stride re uidentur: uerum ab iis uocem emitti ullam, recte dici non potest: at sonum siue strepitum reddi uerius dixeris. Dormiunt pisces noctu potius quàm interdiu: & magna ex parte uel ad arenam, uel ad lapidem aliquem procum bentes quiescunt imis gurgitibus, uel sub saxo aut limo abditi. Plani autem piscium arena sese occultant: deprehenduntur situ ipsius arenae, tollunturque fu B scina percussi: cartilaginea uero ita interdum dormiunt, ut uel manu tollantur. De ualetudinis piscium differentiis, tum ex locis, tum ex temporibus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
