Latin
Cap. CLX
Edward Wotton, De differentiis animalium 366-2
Unproofread scanNot analysed yet
SAlimentum sane quod ex piscibus prouenit, sanguinem gignit tenuiorem quàm quod ex pedestribus: adeo ut nec abunde nutriat, &per insensibilem nalitum celerius digeratur. estque eorum caro temperamento frigidiore liumidioreque. Pisces, prope dixerim omnes, boni succi esse iudicantur, exceptis lacustribus, palustribus, &qui in immundis flumi nibus ac turbidis degunt. Praestantissima uero eorum piscium caro habetur, tum ad bonos gignendos succos, tum ad gustus uoluptatem, qui in mari syncero uictitant, ubi dulci aquae non miscetur: maxime uero ubi regione uenti perflauerint: &ubi neque limoso neque tranquillo litore continetur mare. Qui non apud litora sed inter saxa &scopulos degunt, indeque πεταῖοι, A id est saxatiles appellantur, saluberrimi omnium sunt: modo caro eorum minime dura sit, ut phycides, iulides, percae, scarus, merula, turdus.