# De differentiis animalium 366

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/366

Piscibus omnibus (exceptis quibusdam paucis) imbres conducunt, tum ad E caeteram sanitatem, tum etiam ad partum: contraque anni sicci incommodi sunt: annis enim pluuiis non modo plus cibi nascitur, uerumetiam pluuio humore plurimum iuuantur: ueluti etiam quę terra gignuntur: olera enim quanuis rigentur, tamen non tantum proficiunt quantum imbre: quod idem arundinibus etiam lacu prognatis euenit: nihil enim fere accrescunt, nisi aquae pluuiae incidant. Ex pluuiis autem ipsis aestiui imbres commodiores sunt parti maximae piscium, & pręcipue cum uer, & aestas, & autumnus imbri bus abundauerint: hyenis contrà serenior fuerit. Locis autem frigidis parum uigent: & hyeme maxime infestantur, qui lapidem in capite habent: ut chromis, lupus, phanger, umbra: facit enim lapidis rigor, ut per algorem gelent & deficiant. Sed cum plurimis piscium generibus imbres conducant, quibusdam tamen nocent, ut mugili, cephalo, & ei qui à nonnullis myrinus uocatur: fit enim ut pluuiis multi excaecentur, si modum aqua excesserit, atque ad postremum malo eodem intereant. quod tamen non magis imbrium copia quàm algore accidere uidetur: iam enim quibusdam in locis multi capti sunt caeci cum hyems fuisset asperrima: multi etiam albos habentes oculos capti sunt. Piscium uisus maxime fallitur circa solis ortum & occasum. ac proinde retibus capiuntur praecipue non multo ante quàm sol oriatur, aut postquam occidit: quippe cum noctu quiescant, luce autem iam clariore melius uideant. Morbus pestilens nullus incidere piscibus uniuersis uidetur, qualis plerunque hominibus & quadrupedibus nonnullis accidit, tum feris tum ur banis: aegrotare tamen & ipsi putatur. Et quidem piscatores pro morbi indicio capiunt, cum aliquot extenuatos languentibus similes, & colore immutatos inter multos pingues ac ualidos eiusdem generis ceperint. Marinum genus ita se habet: fluuiatile & lacustre peste quidem & ipsum immu ne est, sed nonnullis morbi incidunt proprij: glanis enim canis exortu potissimum syderatur & tonitruo sopitur magno: quod & cyprino accidit, sed leuius. Chalcida pediculi multi sub branchiis innati interimunt, quod nulli ex caeteris accidit. In alimenti medicamentique ratione piscium discrimina. CLXI. Cap. Vod ad alimenti rationem attinet, non parua est piscium differentia. H

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
