# De differentiis animalium 367

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/367

Hi nequ alimento utuntur uario, nec loca mutant, nec fluuiatilibus aquis gaudent ideoque perpetuo manent inculpati: omniumque mollissimam simul ac maxime friabilem habent carnem: quamobrem & concoctu sunt faciles & probum generant succum, sanguinemque crassitudine mediocrem: & humectant modice. corpus quoque recte & alunt & augent: neque excre mentosi sunt, neque flatum gignunt: & ut Mnesitheus prodidit, uel siccius praebent alimentum. Saxatiles, ut diximus, carnem habent mollem & fria bilem, ac proinde saluberrimam: alij molli quidem sunt carne, sed minime friabili, utpote quibus innatus est succus quidam lentus pinguisque: alij ni hil uiscidum pingueue habent: qua quidem in re cum saxatilibus conue B niunt: eò tamen quòd caro illis durior existat differunt: cuiusmodi sunt mul li & pelagici propemodum omnes, nisi qui forte prauo alimento suam cor ruperint carnem. Qui duri sunt crassiorem corpori praebent in cibo succum, aegreque conficiuntur: nam neque in uentrem concoctio, neque in iecinore uenisque in sanguinem mutatio, nec denique, quae in singulis fit partibus adsimilatio, tam facile in duram habentibus carnem, perficitur, quàm mol lem. Duram habent carnem scorpij, pagri, trachuri, orphi, glauci, caniculę, congri, hamiae, coracini, myli, thunni, atque id genus alij: cartilaginea quoque omnia praeter torpedinem & pastinacam. Mediocritatem obtinent nonnulli pisces inter durum ac molle, qui scilicet neque tam molles sunt C quàm qui mollissimi: nec duram tamen carnem habent, quales sunt mure nae, lacerti, passeres, rhombi, cythari, sciaenae, hepati: (&, ut Xenocrati placet, aselli,) hos omnes Philotimus ἀπαλοσάριαυς, Mnesithetis μαλακοσάρκους 10 carunt, id est teneros pisces. Hominibus in otio uiuentibus, senibus, imbe cillibus & ualetudinariis accommodatissimum ex his atque saxatilibus gi gnitur alimentum: qui autem corpus exercent, ualidius desiderant. Quod uero ad succi crassitiem tenuitatemue pertinet, in symmetria omnisque excessus mediocritate consistunt pisces saxatiles, pelagici & litorales, ut gobij, murenae, buglossi, aselli, omnesque qui neque insuaue maliue odoris neque glutinosum quicquam gustu prae se ferant. Grandiores pisces omnes (quos cetaceos uocant) crassum tenacemque succum procreant. Saxatiles pisces febrientibus picrocholis utiliter in cibo dantur: nec ipsis minus aselli con ueniunt, nisi si qui prope lacum aut magnum flumen, quod in mare decidat, depasti, humidam magis glutinosamque habeant carnem. Proxime a sellos sunt buglossus & torpedo: itemque lupus & mulus, post mugil è pelago. Qui ἀπαλόταρκοι uocantur, saxatilibus humidiorem praestant succum & iis qui à morbo conualescunt sunt magis idonei, & uentrem quoque & urinam uehementius cient. E marinis piscibus saxatiles, uti Diphilus prodit, facilius corrumpuntur, bonum procreant succum, leuesque sunt, & mo dice nutriunt, atque abstergendi uim obtinent. Pelagij contrà, copiosius nu triunt, difficilius concoquuntur digerunturque. Pelagicis litorales praestant, inquit Aristoteles: quippe qui cibo copiosiore melioreque potiantur: tum Turdos & me rulas Mnesitheus non inter saxatiles numerat, sed inter μαλακεσάρκους. Mollioris carnis pisces, μαλακόταρκει. Duri pisces, Σλήροβαρκει.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
