# De differentiis animalium 369.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 369.5 to 369.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/369.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/369.5

Pisces quicunque herbis radicibusque o-H ptimis ad saturitatem pascuntur, ij meliores euadunt: qui autem coenosis her bis maliue succi radicibus uictitant, aut iis quae ex urbibus expurgantur, (uti modo diximus) pessimi: putrescuntque ac male olent, si post capturam paulo diutius seruentur. Nec minus & qui in aquis uitiatis degunt, mali odoris atque insuaues mucosique euadunt: cumque sint aliis longe pinguiores, citissime putrescunt. Minime uero tardissimeque omnium putrescunt, qui puro ex mari uictum petunt, bonique odoris sunt & sapore iucundo: pin guitudinis autem uel nihil uel minimum in se habent. Qui in paludibus aut fluuiis gignuntur, eorum caro fere spinis abundat: quod in marinis raro accidit. Pisces cum impleri incipiunt à coitu boni omnes sunt: sed proA cedente uteri tempore alij pręstant, alij non. Maena utero grauis melior est. coracinus etiam cum utero fert optimus est. mugilis uero & lupus & reliqui ferè omnes squama intecti, deteriores sunt cum ferunt. Similes sibi ferentes & non ferentes pauci sunt, ut glaucus. Haec Aristoteles.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
