# De differentiis animalium 371.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 371.1 to 371.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/371.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/371.1

Horum animalium, inquit Galenus, cutis est aspera, noctumque splendescit: inde σιλάχια uocari putant ἀπὸ τοῦ σέλας ἔχειν: hęc cer te graece in uniuersum selache appellauit Aristoteles primus: hoc nomine eis imposito, nos distinguere non possumus, ni cartilaginata appellare libeat aut cartilaginea. Huius generis maximę parti os infrà parte supina situm est: quamobrem hoc genus, nisi conuersum resupinetur, cibum corripere nequit. Horum aliqua pinnis carent, uidelicet quae plana sunt & caudam habent, ut raia & pastinaca, suaque ipsa latitudine natant: ranam tamen pinnas habere uidemus, & quaecunque suam latitudinem non colligunt in mucronem. Branchias habent omnia cartilaginea, non spineo, ut alij pisces, sed cuticulari operimento opertas: atque iis fere si plana sunt, parte inferiore supinaque habentur, ut raiae. Rana autem deductas in latera habet branchias: sed si oblonga sunt, eorum lateribus adhaerent, ut in quouis mustelino genere cernitur: in quibus omnibus branchiae duplices sunt, & quinae ex utraque parte. Squamis minime operiuntur cartilaginea, sed aspera cute fere muniuntur: leuia sunt perpauca. Cauda ipsa non omnibus similis est: planorum enim nonnullis spinosa, & longa, & gracilior est, ut torpedini, pastinacae & huiusmodi aliis: quorundam carnosa quidem sed breuis, ut ranis. Omnibus certe hoc commune est, ut partes quae caudae proximae sunt, mediis partibus multo sint carnosiores. Differunt nonnulli mares à suis foeminis, eo quòd maribus bina quaedam circa excrementi ostium pen dent, quibus foeminae carent, ut in galeorum genere perspicitur. Raiae foeG minae & id genus omnibus genitale simile muliebri est. Iecoris partes in cartilagineis adeo dirimuntur, ut bina esse iccinora uideantur: estque iis ie cur adipeum, adeo ut eorum quorundam iecinoribus colliquatis oleum fiat. Magnae cartilagineorum parti nulli sunt circa uentriculum appendices: uulua cartilagineis bipartita pertinensque supra ad septum, quomodo auibus est, & infra quoque porrecta: atque etiam de medio sui bipartiti sinus arctior ad septum usque pertendit. ac oua hoc in loco ad septi originem, maxima pro parte consistunt: mox prolapsis in spatium latius, foetus animales excluduntur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
