# De differentiis animalium 375-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, CLXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/375-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/375-2

B Duas parte prona iuxta caudam pinnas habet, pro reliquis latitudine uti8 tur: & utroque sui corporis semicirculo, quasi geminis pinnis natat. cau dam habet longam atque spinosam. Huius iecori tenacitas nulla praefertur. Fel habet iecori annexum. prope litora coenosa uictitat, ut Oppianus tradit. Parit circa autum num paulo ante aequinoctium. Foetus etia suos & e mittit & recipit intra seipsam, ut squatina. & iam quidem uisa est torpedo grandis, quae foetus intra se circiter octoginta haberet. Condi per hyemem torpedines terra, hoc est uado maris excauato, tradunt, quod frigoris causa eas facere Theophrastus existimauit. Sunt qui duo torpedinis genera tradunt: marinum scilicet & fluuiatile. Quae de torpedinis solertia narrantur, uera omnino certaque sunt, inquit Aristoteles Torpedo pisces quos appeCtit, afficit ea ipsa quam suo in corpore continet, facultate torpendi: ipsa tamen non torpens) atque ita retardos prae stupore, capit & uescitur. Abdit se in arena & limo: tum pisces qui adnatantes obtorpuerint, corripit: quam rem plerique à se conspectam retulerunt. Plato torporem appropinquantibus tangentibusue inferre torpedinem tradit. Quinetiam procul & è lon ginquo, uel si hasta uirgaue aut fuscina attingatur, uel piscatoris linea, quanuis praeualidos lacertos torpescere: quamlibet ad cursum ueloces alligari pedes proditur. Torpedo, ut Galenus author est, mollem habet carne & suauem, nec concoctu difficilem: quae corpus mediocriter alit & aluum modice emollit: qua & nonnunquam in saxatilium piscium inopia, eorum loco uti liceat. Icesius torpedinem, exiguum in cibo praebere succum tradit: & cartilagineum quoddam in se continere, quod stomacho sit pergrantum. Diphilus cum alioqui uirosam torpedinem concoctuque difficilem esse dicat: quae circa caput tamen sunt partes, & teneras esse, stomachoque gratas, & concoctu faciles praedicat: aliàs uero minime: optimas quoque esse quae paruae sint, praesertim si in simplici iure coquantur. Torpedo uiua ad huc diuturnis capitis doloribus admota, cruciatus uehementiam mulcet: id quod illi ob stuporem quem affert accidere putatur. Oleum quoque in quo uiua torpedo sit decocta, uehementes articulorum dolores illitum lenit. Euersam sedem prociduamque coercet apposita torpedo, ut prodidere quidam. Lieni medetur imposita torpedo. Mirum & quod de torpedine inuenio: si capiatur cùm luna in libra fuerit, triduoque adseruetur sub dio, Rana marina Rana piscatrix Bάταχος, Bάφαχς ἀλίας. Plinius, Emi nentia sub ocu lis cornicula exerit. Oppianus, Carum cula quaedam c. dida sub mente enascitur. Bos, βούς. Lamid. Aquila, ἀττος Bάτος, βάτι Bότις.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
