Latin
CLXIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 377
Unproofread scanNot analysed yet
faciles partus facere: postea quoties inferatur, adiuuare. Venerem inhibet E fel torpedinis uiuae genitalibus illitum. Et uisu turpes, &molles tergore ranae è planorum piscium genere sunt, quod pro spina cartilaginem habet. Ranis caput amplum atque spinis asperum: quo fit ut sobolem non recipiat intra se. Ranae non ipsa sua latitudine natant, sed pinnas habent: &quae proniori parti accommodantur, eas infrà gerunt propter amplitudinem partis superioris: quae autem parti supinae commissae sunt, eas iuxta caput adiunctas habent: nihil enim latitudo impedit, quo minus moueantur. Rana tametsi contrà quàm alia plana cartilaginata deductas in latera habet bran chias, eas tamen non spineo tectas operimento continet, (ueluti ea quae non cartilaginea sunt) sed cuticula. Posteriorem partem carnosam habet rana: F &caudam quoque carnosam &breuem. Dependent illi ante oculos gemi na quaedam, quę longitudine capilli speciem referunt, quorum extrema ro tundis quibusdam praepilantur, quasi escae causa additis: his, inquam, ubi locis arenosis aut soeculentis obturbato solo se absconderit, piscatur attollens illa pendentia fila, assultantesque pisciculos pertrahens, donec tam prope accedant, ut eos suum in os adducat. Fel habet rana semotum à iecore, intesti nis commissum. Rana cartilaginatorum sola, non animal sed ouum parit: quod &solidum durumque est, neque tamen proprie oui similitudinem ha bet, cum sit squamosum atque asperum. edit oua simul omnia, &iuxta ter ram. Rana inter cartilaginea foetificat numerosius: uerum quòd de facili pereunt, hinc efficitur, ut appareant paucae. Ranarum marinarum ex uino &aceto decoctarum succus contra uenena bibitur, &contra ranae rubetae G uenenum, &contra salamandras. Quae de ranis ad dentium dolores sunt descripta, omnia ex marina efficaciora. Ex hoc cartilagineorum piscium planorum genere &bos est, latitudine ingenti: ut qui in duodecim saepe cubi–10 torum latitudinem porrigatur: corpore in tanta uastitate carnoso, praemol li atque imbecillo. Dentes intus parui &occulti, ac proinde Non uiribus ullis Confidit: sed fraude uiros in funera pellit. Hinc grati pastus, hinc mollia membra palato Grata suo, &sęuo nimium iucunda sapore. Non longe à litore uersatur in locis coenosis. Lamia quoque in hoc carti¬12