# De differentiis animalium 377-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, CLXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/377-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/377-2

lagineorum planorum genere est, magnitudine insigni: quae tamen nonnunquam amiarum gregem aggressa, uulnera accepisse uisa est. Et item aquila cum his numeratur, quam & Philotimum inter pisces durae carnis recte adnumerasse dicit Galenus. Raia, Bάτις ἢ βάτος, nomen habet ex eo quòd cauda quibusdam aculeis constat ad similitudinem rubi agrestis mora ferentis. Haec Massarius. Bάτιδα & βάτον Athenaeus tanquam uarios pisces numerare uidetur. Et Sophton, βότιν piscem quendam nuncu panit: sed an idem sit qui βάτις non explicatur. 2. Figura eius testae, &c. Haec senten tia non habetur in ueteri Aristotelis traductione, & mihi certe uidetur suspecta. 3 Molliore, &c. Ἐνγυλος legitur apud Athenaeum, sed uide an rectius legeretur ἀκείλιος A4 Squalus (de quo est apud Plinium, nisi exemplaria sint mendosa, quod scilicet au Squalus. tumno parit circa aequinoctium) idem uidebitur forsitan cum squatina: sed Massarius hoc loco non squali, sed galei legendum censet, Obruit, &c. Plinius, Abdita pinnas exertas mouet specie uermiculorum. 6 Verberat, &c. Βαβλεύεται τοῖς ἐν τ στόματι, à καλοῦσι οἱ ἀλιεῖς ῥαβδια.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
